Hľadaný výraz: Mk 11,18-19; Lk 19,47-48, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
18 Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. 19 Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate.

47 Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere 48 et non inveniebant quid facerent; omnis enim populus suspensus erat audiens illum.

1

mail   print   facebook   twitter